- MILLIARENSIS
- MILLIARENSISmonetae apud Roman os inferioris aevi nomen. Tulit id primum ipse vetus denarius, quia millesima pars seu millesimus nummus huius generis erat in libra auri, vel unus ex illis, quibus argenteis millenis auri libra pensabatur. Glossae Nomicae, Μιλίαρήσιον, τὸ χιλιοςτὸν τῆς τοῦ χρόνου λίτρας. μίλεγὰρ οἱ Ρωμαῖοι τὰ χίλια καλοῦσι. Erat autem, sicut denarius, trium scriptulorum olim, octodecim siliquarum: crevit postea et Factus est plus quatuor scriptulorum, viginti quinquesiliquarum, crescente auri pretiô, sicque 68. libram implebant, et erant singuli follium 21. Rursus dein factâ mutatione 28. habere siliquas argenti et quod excurrit, coepit, censitusque est auri duabus siliquis, unde et δικέρατον est vocatus, follibus 24. hi 60. libram argenti effi ciebant, quinque unciam; 12. solidô taxati: Auctore Constantionô M. qui ut pleraque alia, sic et nummos et proportionem inter aurum, argentum, aes, consue tudine iam latenter immutatam, Imperatoriô decretô mutavit, ac inter alia, denariis priscis abolitis, pro illis Milliarenses, denariô graviores, introduxit. Vide Ioh. Frider. Gronov. de Pec. vet. passim, inprimis l. 4. c. 15. et 16. et suprâ in vocc Miliarensis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.